Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.17.1 Cic. Fam. 10.17.3 (English) >>Cic. Fam. 10.18.1

10.17.2 fratrem meum adsiduis laboribus concursationibusque confectum graviter se habuisse antea tibi scripsi. sed tamen cum primum posse ingredi coepit, non magis sibi quam rei p. se convaluisse existimans ad omnia pericula princeps esse non recusabat. sed ego eum non solum hortatus sum verum etiam coegi isto proficisci, quod et illa valetudine magis conficere se quam me iuvare posset in castris, et quod acerbissimo interitu consulum rem p. nudatam tali cive praetore in urbanis officiis indigere existimabam. quod si qui vestrum non probabit, mihi prudentiam in consilio defuisse sciat, non illi erga patriam fidelitatem. 10.17.3 Lepidus tamen, quod ego desiderabam, fecit ut Apellam ad me mitteret, quo obside fidei illius et societatis in re p. administranda uterer. in ea re studium mihi suum L. Gelliusde tribus fratribus Segaviano probavit, quo ego interprete novissime ad Lepidum sum usus. Amicum eum rei p. cognosse videor libenterque ei sum testimonio et omnibus ero qui bene merentur. fac valeas meque mutuo diligas dignitatemque meam, si mereor, tuearis, sicut adhuc singulari cum benevolentia fecisti.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.17.1 Cic. Fam. 10.17.3 (English) >>Cic. Fam. 10.18.1

Powered by PhiloLogic